Rozmiar: 15909 bajtów

- 21 -

1301. August 11. In Castro Kant.

Herzog Bolko bestätigt den Vergleich der Liegnitzer Tuchweber und Kaufkammcrbcsitzer wegen Ausschnitt und Verkauf der Tuche.

Nos Bolko de gracia dux Slezie dominus de Wrstenberc tutorque terre Wratzlauiensis ad noticiam vniuersorum tam presencium quam futurorum tenore presencium cupimus peruenire, quod cum inter mercatores habentes cameras mercimoniales in Lygnicz ex parte vna et textores ibidem ex altera, super incisionibus pannorum et vendicionibus eorumdem essent rancores hinc inde varij suscitati, tandem predicti mercatores et textores, nostro ad hoc accedente assensu et bona voluntate et promocione domini Puschonis de Lybental tunc judicis curie Lygnicensis et consilio consulum ciuitatis ejusdem, vt ipsis et posteris eorum cujuslibet dissensionis tolleretur materia in futurum, sunt de predictis amicabiliter reconciliati, sub pactis et condicionibus infrascriptis, ita videlicet, quod textores Lygnicenses omnia talia jura habere debeant, qualia textores retinent Wratzlauienses et vice versa mercatores contra textores similia jura habebunt vt habere dinoscuntur in Wratzlauia mercatores. Et quodlibet stamen, quod dicti textores in Lygnicz fecerint, talem longitudinem continebit, quemadmodum habet in Wratzlauia staminum longitudo, illo dumtaxat excepto, si alicujus textoris stamen aliquo casuali euentu fuerit annichilatum seu in tentorio dilaniatum in tantum, quod suam mensuram integram et longitudinem debitam non contineat et tunc textor volenti hunc pannum emere ante empcionem inter eos inftam, defectum, si quem pannus habuerit, tenebitur plenarie explanare preterea, si mercator aliquis existens de consorcio mercatorum erga textorem emerit vnum stamen et si textor pro se vel pro sua familia de sex aut de septem seu eciam de pluribus vlnis indiguerit, has mercator eidem nullatenus denegabit, quas eciam textor licite recipere poterit et suis seu familie sue vsibus applicare. Ceterum vnus, duo, vel sex, seu plures possunt emere vnum stamen, quod tamen stamen in domibus textorum non debent diuidere vllo modo, in totum vero illud stamen textor in domo sua poterit cum placuerit mensurare. Insuper, si textor pro se et pro familia sua texerit seu fecerit vnum stamen, illud sibi et familie sue per incisionem prout vtilius expedire videbitur, poterit impartiri. diuiso vero eodem stamine inter familiam suam si sex, aut decem seu eciam plures vlne remanserint, hanc remanenciam ipse textor in domo sua poterit conseruare in tempora vlteriora, vt instante necessitate se vel suam familiam cum remanencia vestire valeat. Sed ipsi textori alicui deinceps sepedictam remanenciam vendere non licebit. Item, si quispiam textorum non poterit edocere per suam familiam stamen incisum seu diuisum in collo suo deferentem, quod stamen sic diuisum pro se et pro sua familia inciderit, idem textor punietur pena de incisione pannorum inferius annotata. Item, si aliquis textor ab aliquo accusatus fuerit de predictis nec conuictus, jdem textor super eo ciuili juramento se poterit expurgare. Item, si aliquis ex ipsis textoribus conuictus in hoc fuerit, quod pannum de Gynth per vlnas inciderit seu vendiderit et ordinacionem infregerit supradictam, idem ad ciuitatem Lygnicensem pro pena soluere tenebitur vnam marcam et nobis seu nostris successoribus censum exintegro camerarum; si vero stamen de Dorneto vel de Popyr inciderit textor contra condicionem et pactum predictum, extunc idem pro pena dabit dicte ciuitati dimidiam marcam et nobis censum camerarum integraliter et ex toto, sed si pannum textor terrestrem inciderit et similiter dictam violauerit ordinacionem et de hoc legitime conuictus fuerit, talis ciuitati predicte soluet racione pene unum fertonem et nobis censum camerarum cum plenaria integritate. Vt autem predicta ordinacio inuiolabilis valeat perseuerare, quatuor persone, que eam manuteneant et custodiant a partibus sunt electe, videlicet vnus de consulibus ciuitatis Lygnicensis, alter erit magister textorum, terciue, vnus de mercatoribus, et quartus erit vnus de familia judicis curie Lygnicensis, qui pro tempore fuerit. Et tales quatuor persone jam predicte in domibus omnium et singulorum tam textorum et judeorum, quam eciam aliorum cujuscumque condicionis fuerint secure inquirere poterunt, et querere sine vara qualibet supradicta, quibus inquisitoribus quatuor jam predictis ex tali inquisicione nullius suspicionis seu oblocucionibus obprobria volumus generali, si quis vero ausu temerario predictos quatuor inquisitores, ne in domo sua querant, presumpserit perhibere, nostram ex hoc indignacionem grauissimam se incursurum poterit non immerito formidare. Ordinacionem autem predictam inter ipsos mercatores et textores rite factam pars utraque a nobis pecijt suppliciter confirmari, nos itaque utriusque partis precibus inclinati, prout rite et racionabiliter sunt tractata, predicta omnia de nostre serenitatis impendio confirmamus, volentes, quod robur habeant perpetue firmitatis. Datum in castro Kant anno domini millesimo trecentesimo primo, quarto ydus Augusti.

O. d. St. L. No. 5 b. Das herzogliche Siegel mit Rücksiegel an Pergamentstreifen. — Abschrift, Arch. Act. No. 208c.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów